

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 7
Si enim,etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse.Si autem.Mentibus vestris sic raptis ad coelestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.